- PAMPHILUS Amphipolita
- PAMPHILUS Amphipolitaaut Sicyonius, aut Nicopolita, (nec enim de patria convenit) φιλογράμματος, praeceptor Aristotelis inter alia illustrium pictorum historiam scripsit, teste Suidâ, cui Philosophus dicitur. Unde opinari quis posset, esse Pamphilum Platonis discipulum. Composuit quoque libros tres de Re Rustica, quorum, praeter Suidam, etiam meminêre Geoponica Constantino dicata. Vide Diog. Laert. in Epic. Antoninus Liberalis narrationem vicesimam tertiam, quae de Batto est, exscripsit ex l. 1. Pamphili cuiusdam, et iis quos Pamphilus secutus erat. Etiam Athen. l. 12. refert ex quodam Pamphilo, Abydi esse templum Α᾿φροδίτης Πόρνης. Fortassis is est Pamphilus Alexandrinus, cuius idem meminit l. 2. 3. 8. 9. Vossius, de Hist. Graec. l. 1. c. 8. et l. 3. p. 307. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.